Ordo Cisterciensis Strictioris Observantiae  (Trappisti)


CONSTITUTIONES

monachorum
(m)  atque monialium (f)
lingua Latina redactae

Constitutions of monks, in English             Constitutions des moines, en français              Constituciones en español

Textus Constitutionum et Statutuum hic propositus anno 1990 approbatus fuit ab Apostolica Sede. Texto vero incorporatae sunt mutationes a Capitulis Generalibus subsequentibus (1993, 1996, 1999) factae atque, si opus fuisset, a Sede Apostolica approbatae. Numeri sic affecti signo (+) indicantur. Ubi lex eadem est monachis et monialibus, datur solummodo textus monachorum.

 

INDEX   CONSTITUTIONUM

Decreta approbationis

Proœmium

Pars prima :  DE PATRIMONIO CISTERCIENSI
C. 1  De traditione O.C.S.O.
C. 2  De Ordinis natura et fine
C. 3  De Ordinis spiritu
C. 4  De Ordinis indole

Pars 2ª :  DE DOMO DEI SEU DE MONASTERIO
C. 5  De communitate locali
C. 6  De communitatis constitutione

Caput I :  De conversatione Cisterciensi
C.   7  De regulari observantia
C.   8  De consecratione monastica
C.   9  De stabilitate in loco
C. 10  De conversatione morum
C. 11  De oboedientia
C. 12  De vestitu monastico
C. 13  De vita coenobitica
C. 14  De communitatis unitate et pluriformitate
C. 15  De reconciliatione cum Deo et fratribus
C. 16  De actuosa fratrum participatione
C. 17  De vita liturgica
C. 18  De Eucharistiae celebratione
C. 19  De Opere Dei
C. 20  De memoria Dei
C. 21  De lectione divina
C. 22  De intentione cordis
C. 23  De vigiliis nocturnis
C. 24  De taciturnitate
C. 25  De ascesi monstica
C. 26  De labore
C. 27  De simplicitate
C. 28  De ieiunio
C. 29  De separatione a mundo
C. 30  De hospitibus suscipiendis
C. 31  De monachorum apostolatu
C. 32  De relatione cum Ecclesiae Hierarchia

Caput II :  De servitio auctoritatis
C. 33  De ministerio abbatis
C. 34  De regimine abbatis
C. 35  De fratribus officialibus
C. 36  De consulendis fratribus
C. 37  De capitulo conventuali
C. 38  De consilio abbatis
C. 39  De electione abbatis
C. 40  De renuntiatione ab officio

Caput III :  De administratione bonorum
                    temporalium
C. 41  De rebus monasterii temporalibus
C. 42  De condicione iuridica
C. 43  De administratione ordinaria
C. 44  De administratione extraordinaria

Caput IV :  De institutione
C. 45  De institutionis processu
C. 46  De fratrum admissione
C. 47  De novitiorum magistro
C. 48  De admissione ad novitiatum
C. 49  De novitiorum institutione
C. 50  De novitiatus tempore
C. 51  De admissione ad professionem temp.
C. 52  De professione temporaria
C. 53  De institutione professorum a votis temp.
C. 54  De admissione ad professionem soll.
C. 55  De renuntiatione bonorum
C. 56  De professione sollemni
C. 57 /m  De monachis ordinandis
          /f   De formula professionis
C. 58  De institutione continua

Caput V :  De separatione a communitate
                  et monasterii suppressione
C. 59  De sollicitudine pastorali
C. 60  De fratris ad aliud monasterium transitu
C. 61  De transitu ad aliud institutum
C. 62  De exclaustratione
C. 63  De egressu professi a votis temporariis
C. 64  De egressu professi a votis sollemnibus
C. 65  De dimissione
C. 66  De nova in monasterium admissione
C. 67  De monasterii suppressione

Caput VI :  De fundationibus
C. 68  De fundationibus
C. 69  De cura circa fundationes
C. 70  De adaptatione culturae locali

Pars 2ª :  DE   O.C.S.O
C. 71  De vinculo unitatis
C. 72  De monachis et monialibus O.C.S.O.

Caput I :  De filiatione
C. 73  De filiationis indole
C. 74  De Patre Immediato
C. 75  De visitatione regulari
C. 76  De cappellano monialium

Caput II :  De superiorum conventionibus
C. 77  De Capitulo Generali abbatum
C. 78  De Capitulo Generali participantibus
C. 79  De Capituli Generalis competentia
C. 80  De Commissione Centrali abbatum
C. 81  De conferentiis regionalibus

Caput III :  De Abbatis Generalis munere
C. 82  De Abbate Generali
C. 83  De Abbatis Generalis electione
C. 84  De Abbatis Generalis consilio
C. 85  De Abbate Cistercii
C. 86  Cum gaudio Sancti Spiritus

 

                                          DECRETA  APPROBATIONIS

                    Pro Monachis                                                               Pro Monialibus 

                     CONGREGATIO
PRO INSTITUTIS VITÆ CONSECRATÆ
ET SOCIETATIBUS VITÆ APOSTOLICÆ
                      Prot. n. T. 34-1/88       

D E C R E T U M

      Ordo Cisterciensium Strictioris Observantiæ, qui ad contemplationem integre, sub Regula Sancti Benedicti, ordinatur, Consilii Oecumenici Vaticani Secundi normis aliisque Ecclesiæ ordinationibus, praesertimm Codicis Iuris Canonici inhærens, novum Constitutionum Monachorum textum concinnavit, quem Abbas Generalis Apostolicæ Sedi proposuit submisse rogans ut approbaretur.

      Congregatio igitur pro Institutis vitæ consecratæ et Societatibus vitæ apostolicæ, attentis expositis atque omnibus ad rem pertinenti-
bus mature perpensis, porrectis precibus obsecundar duxit.

      Itaque, vi præsentis Decreti, textum Constitutionum Monacho-
rum, secundum exemplar lingua Latina redactum et in suo tabulario asservatum, eadem Congregatio approbat atque confirmat, servatis
de iure servandis.

      Monachi, iuxta peculiarem indolem, vitam contemplativam
atque orationem, in recessu a mundo, excolentes, ad sui status perfectionem generosius in dies contendant.

     Contrariis quibuslibet non obstantibus.

     Datum Romae, die 3 Iunii, in Sollemnitate Pentecostes, anno
Domini 1990.

(sign.) + Vicentius Fagiolo,    (sign.) f. Hier. M.Cardinalis Hamer, op,
                            secret.  
                                                Prefec.

                     CONGREGATIO
PRO INSTITUTIS VITÆ CONSECRATÆ
ET SOCIETATIBUS VITÆ APOSTOLICÆ
                      Prot. n. c. 79-1/86     

D E C R E T U M

      Ordo Cisterciensium Strictioris Observantiæ, qui ad contemplationem integre, sub Regula Sancti Benedicti, ordinatur, Consilii Oecumenici Vaticani Secundi normis aliisque Ecclesiæ ordinationibus, praesertimm Codicis Iuris Canonici inhærens, novum Constitutionum Monialim textum concinnavit, quem Abbas Generalis Apostolicæ Sedi proposuit submisse rogans ut approbaretur.

      Congregatio igitur pro Institutis vitæ consecratæ et Societatibus vitæ apostolicæ, attentis expositis atque omnibus ad rem pertinentibus mature perpensis, porrectis precibus obsecundar duxit.

      Itaque, vi præsentis Decreti, textum Constitutionum Monialium, secundum exemplar lingua Latina redactum et in suo tabulario asservatum, eadem Congregatio approbat atque confirmat, servatis de iure servandis.

      Moniales, iuxta peculiarem indolem, vitam contemplativam atque orationem, in recessu a mundo, excolentes, ad sui status perfectionem generosius in dies contendant.

     Contrariis quibuslibet non obstantibus.

     Datum Romae, die 3 Iunii, in Sollemnitate Pentecostes, anno Domini 1990.

(sign.) + Vicentius Fagiolo,     (sign.) f. Hier. M.Cardinalis Hamer, op,

                            secret.                                                         Prefec.

 

Proœmium

1
Sancti abbates Robertus Molismensis, Albericus et Stephanus Harding benedictinæ traditioni peculiarem formam dedere, cum, anno salutis 1098, Novum Monasterium Cistercii, Matrem omnium nostrum, construxerunt, atque Ordinem Cisterciensem fundaverunt. Anno circiter 1125, idem Sanctus Stephanus monialium monasterium vulgo "Tart" appellatum instituit sicut propriam domus Cisterciensis filiam, curæ pastorali abbatis eiusdem domus creditam. Exordium Parvum et Carta Caritatis fundatorum vocationem exprimunt missionemque a Deo acceptam, quam Ecclesia sua auctoritate sanxit et sancit, pro illo necnon nostro tempore. Huius vero reformationis propositum Sancti Bernardi Clarævallensis aliorumque impulsu ita propagatum est, ut monasteria monachorum monialiumque conversationis Cisterciensium sequacium usque ultra Europæ occidentalis limites diffusa sint. Hac exordii ætate fratres conversi atque sorores conversæ in Ordine suscepti sunt. Vita laboribusque innumerabilium fratrum ac sororum valida spiritualis hæreditas exorta est, quæ expressam formam in scriptis et cantu, in architectura et arte, necnon in sollerti fundorum suorum administratione invenit.

2
Monachi et moniales Ordinis agnoscunt multum se debere motui qui "Strictior Observantia" nuncupatus est. Hic enim, perturbatis tempestatibus, quædam Cisterciensis patrimonii specimina fortiter propugnavit, quæ per labores abbatis De Rancé atque incepta domni Augustini de Lestrange subsequentibus generationibus transmitti potuerunt. Anno autem 1892, tres ex Congregationibus quæ ex Valle Sancta exortæ erant, in unum convenientes, Ordinem sui iuris constituerunt, Ordinem scilicet Cisterciensium Reformatorum B. M. de Trappa, nunc autem Ordinem Cisterciensem Strictioris Observantiæ nuncupatum.

3
Desiderium sinceræ vitæ monasticæ multifarie per sæcula agens, monachos monialesque Ordinis ad strenue renovandam vitam suam adhuc animare pergit; qui, Concilii Vaticani Secundi principiis obtemperantes, operam dant ut ad profundiorem suarum radicum intellegentiam perveniant simulque Dei actioni dociles hodie se præbeant. Anno 1969, Capitulum Generale, Declaratione de Vita Cisterciensi atque Statuto Unitatis et Pluriformitatis, rursus Ordinem Regulæ Sancti Benedicti, tamquam Evangelii sibi traditæ interpretationi, obstringi professum est, ad eamque in mutatis mundi condicionibus fideliter observandam rationes viasque præbuit. Hisce quidem documentis Capitulum Generale inter Regulæ sensum distinguit fundamentalesque observantias, quibus Cisterciensis conversatio constat, et singula illa quæ pro locorum adiunctis mutari possunt.

4
Hæc Constitutionum et Statutorum collectio tamquam illorum renovationis annorum experientiæ fructus extat. Optandum sane est ut efficax instrumentum evadat, cuius ope Ordo se ipsum in spiritu Concilii Vaticani Secundi perficere valeat, ac magis magisque parem se præbeat proprio suo muneri in Ecclesia et in mundo exsequendo.

 

CONSTITUTIONES            MONACHORUM O.C.S.O.

CONSTITUTIONES    
MONIALIUM O.C.S.O.

Pars prima

DE PATRIMONIO CISTERCIENSI


C. 1 De traditione Ordinis Cisterciensis Strictioris Observantiæ

Ordo Cisterciensis Strictioris Observantiæ ab illa monastica evangelicæ vitæ traditione originem ducit, quæ in Regula Monasteriorum Sancti Benedicti Nursiensis expressa invenitur. Fundatores Cistercii huic traditioni peculiarem formam dederunt, cuius quædam specimina monasteria Strictioris Observantiæ strenue propugnabant. Tres Congregationes Strictioris Observantiæ, anno 1892 in unum coalescentes, unum Ordinem constituerunt, qui nunc Ordo Cisterciensis Strictioris Observantiæ vocatur.

C. 2 De Ordinis natura et fine

Hic Ordo institutum est monasticum quod ad contemplationem integre ordinatur; monachi propterea, intra sæpta monasterii, sub Regula Sancti Benedicti se divino cultui dedicant, atque Divinæ Maiestati humile simul ac nobile servitium præstant in solitudine ac silentio, in assidua prece et alacri pænitentia, monasticam conversationem modo in his Constitutionibus definito ducentes.

C. 3 De Ordinis spiritu

1
Conversatio Cisterciensis cœnobitica est. Monachi Cistercienses Deum quærunt et Christum sequuntur sub regula vel abbate in communitate stabili, quæ schola est fraternæ caritatis. Cum omnium fratrum sit cor unum et anima una, omnia eis communia sunt. Alter alterius onera portantes legem adimplent Christi, eiusque passionibus participantes in regnum cælorum se intraturos sperant.

2
Monasterium est dominici schola servitii in qua Christus in cordibus fratrum formatur per liturgiam, per doctrinam abbatis et per fraternam conversationem. Verbo Dei monachi edocentur in disciplina cordis et actionis, qua, Spiritui Sancto obsequendo, puritatem cordis et continuam Dei præsentis memoriam assequi valeant.

3
Monachi vestigia eorum premunt, qui sæculis præteritis ad spiritualem in eremo militiam agendam a Deo vocati sunt. Cum eorum conversatio in cælis sit, sæculi actibus se faciunt alienos. In solitudine et silentio versantes, ad illam intimam quietem suspirant, in qua sapientia gignatur. Semetipsos sibi abnegant ut sequantur Christum. Humilitate et obœdientia adversus superbiam et peccati rebellionem repugnant. In simplicitate et labore illam beatitudinem quærunt quæ pauperibus promittitur. Alacri hospitalitate, cum simul peregrinantibus pacem et spem quam Christus elargitur participant.

4
Monasterium figura est Ecclesiæ mysterii. Laudi gloriæ Patris nihil ibi præponitur et omni conatu efficitur ut integra communis vita supremæ Evangelii legi ita inserviat ut communitati nihil desit in ulla gratia. Monachi operam dant ut universali populo Dei consentiant omniumque christianorum unitatis activam eius exspectationem participent. Sua enim monastica conversatione fideliter servata necnon propria arcana fructificatione apostolica, populo Dei totique humano generi inserviunt. Unaquæque Ordinis ecclesia et unusquisque monachus Beatæ Virgini Mariæ, quæ est Mater et Typus Ecclesiæ in ordine fidei, caritatis et perfectæ cum Christo unionis, dicati sunt.

5
Tota monasterii ordinatio eo spectat ut monachi intime Christo uniantur, quia in solo cuiusque erga Dominum Iesum amoris affectu peculiaria Cisterciensis vocationis dona efflorescere possunt. Fratres tunc tantum contenti erunt in vita simplici, abscondita et laboriosa perseverantes, si Christo omnino nihil præponant, qui omnes pariter ad vitam æternam perducat.

C. 4 De Ordinis indole

1
Communitates Ordinis per orbem terrarum diffusæ, vinculo caritatis in unum congregantur. Qua sociatæ concordia, se invicem adiuvare valent ad commune patrimonium penitius intellegendum et efficacius exprimendum, atque in diversis difficultatibus mutuo se confortare atque sustentare.

2
Hæc autem communio iuridicam induit formam in Ordinis regimine iuxta Cartam Caritatis, quam harum Constitutionum normæ interpretantur. Abbates abbatissæque in duobus congregati Capitulis communem gerunt sollicitudinem in rebus divinis et humanis pro omnibus Ordinis communitatibus. Quæ pastoralis cura, iuxta traditionem, per instituta filiationis, visitationis atque Capituli Generalis exercetur. Præterea alia organa dialogi, collaborationis mutuique exorta sunt servitii, per quæ et totius Ordinis foveatur communio et fundatorum proposita hodiernis condicionibus reapse adaptentur.

3
Cistercienses Strictioris Observantiæ secundum Cartam Caritatis una caritate, una Regula, similibusque moribus vivere debent. Cuiusque communitatis est, cum ceteris colloquendo, vias aperire ad Ordinis patrimonium vitaliter in propria sua cultura exprimendum, ratione habita de peculiaribus adiunctis, semper tamen servatis normis a Capitulo Generali statutis.


Pars secunda

DE DOMO DEI SEU DE MONASTERIO

C. 5 De communitate locali

Voce divina congregati, fratres ecclesiam seu communitatem monasticam constituunt, quæ fundamentalis cellula est Ordinis.

ST 5.A
Quæ infra de communitate locali dicuntur æquo iure, nisi aliud caveatur, valent :

a.
de quacumque abbatia, scilicet de quocumque sui iuris monasterio quod iure Ordinis qua tale constituitur cum præter superiorem duodecim saltem constet professis a votis sollemnibus omnesque ibi condiciones adimpleantur ut monastica conversatio iuxta Sancti Benedicti Regulam, Cisterciensem traditionem atque has Constitutiones plene vigere valeat;
b.
de quocumque prioratu maiore, scilicet de quocumque sui iuris monasterio quod iure Ordinis qua tale constituitur cum sex saltem constet professis a votis sollemnibus omnesque ibi condiciones adimpleantur ut monastica conversatio iuxta Sancti Benedicti Regulam, Cisterciensem traditionem atque has Constitutiones plene vigere valeat;
c.
de quocumque prioratu simplici, scilicet de quocumque sui iuris monasterio quod iure Ordinis qua tale constituitur quodque in omnibus ad maiorem prioratum accedit, salvis dispositionibus in Statuto Fundationum determinatis;   (+)
d.
de monasteriis adhuc in statu fundationis, quæ partes sunt domuum fundatricium.

C. 6 De communitatis constitutione

Communitas fratribus constituitur qui professionem in ea emiserunt, novitiis aliisque probationis causa in eam admissis atque oblatis.

ST 6.A /m
Inter supradictos professos fratres conversi annumerantur qui ante Decretum Unificationis anni 1965 vota emiserunt; in omnibus sicut reliqui fratres habentur, salvis iuribus ipsis quæsitis.

ST 6.A /f
Inter supradictas professas annumerantur:
       a.
       sorores conversæ quæ ante Decretum
      Unificationis
anni 1965 vota emiserunt;
       b.
       sorores externæ.

ST 6.B
Oblati vitam communitatis participant iuxta normas Statuti de Oblatis a Capitulo Generali promulgati atque consuetudines locales.

ST 6.C
Fratres ex aliis monasteriis Ordinis modo stabili venientes communitatis vitam participant.


CAPUT I : De conversatione Cisterciensi

C. 7 De regulari observantia

Conversatio in Ordine Cisterciensi Strictioris Observantiæ vita est Deo consecrata, quæ in unione fraterna, in solitudine et silentio, in oratione et labore, atque in disciplina vitæ exprimitur. Arcana fecunditate apostolica Corpus Christi mysticum dilatat.



C. 8 De consecratione monastica

Professione monastica (cf. can. 654 CIC) frater Deo consecratur et communitati monasticæ quæ ipsum suscipit aggregatur. Simulque consecratio iam in baptismatis et confirmationis sacramentis suscepta, renovatur et vivificatur. Frater autem fideli stabilitate, ad veram morum conversionem alacri obœdientia usque ad mortem sese obligat.

C. 9 De stabilitate in loco

Voto stabilitatis in communitate sua frater, confidens de providentia Dei qui ipsum in hunc locum et fratrum cœtum vocavit, ad instrumenta artis spiritualis ibi constanter adhibenda se obligat.

C. 10 De conversatione morum

Voto conversationis morum frater, in simplicitate cordis sui Deum quærens per ducatum evangelii, ad disciplinam Cisterciensem se obligat. Nihil ex omnibus bonis sibi reservans, ne proprii quidem corporis potestatem, ipsi acquirendi et possidendi capacitati renuntiat, atque propter regnum cælorum continentiam perfectam in cælibatu profitetur.



C. 11 De obœdientia

Voto obœdientiæ frater, sub regula vel abbate vivere desiderans, omnia quæ legitimi Superiores secundum has Constitutiones præcipient implere promittit. Sic propriæ voluntati renuntiando, exemplum Christi usque ad mortem obœdientis sequitur scholæque dominici servitii se tradit.



C. 12 De vestitu monastico

Vestis Cisterciensium propria cuculla est albi coloris. Die professionis sollemnis impertita, signum est consecrationis monachi totiusque Ordinis unitatis.

ST 12.A /m
Vestitus, qui iuxta traditionem tunica alba, scapulari nigro et cingulo ex corio insuper constat, pro locorum adiunctis adaptari potest.

ST 12.B /m
Professi temporarii et novitii cappa utuntur loco cucullæ. Novitiorum autem scapulare albi coloris est.

ST 12.A /f
Vestitus, qui iuxta traditionem tunica alba, scapulari atque velo nigri coloris et cingulo ex corio insuper constat, pro locorum adiunctis adaptari potest.

ST 12.B /f
Professæ temporariæ et novitiæ cappa utuntur loco cucullæ necnon velo albi coloris. Novitiarum autem scapulare albi coloris est.

C. 13 De vita cœnobitica

1
In proprio monasterio monachus vitam communem ducit. Hæc est lex vitæ communis : unitas spiritus in caritate Dei, vinculum pacis in mutua et continua caritate omnium fratrum, communio in omnibus bonis communicandis.

  ST 13.1.A
  Mensa communis concordiam fratrum designat et roborat. Quare omnes simul ad mensam

  accedant, nisi rationabili causa excusentur.

ST 13.1.B
Si cellæ dantur, earum usus ab abbate iuxta morem localem determinatur. Tales sint autem, si casus fert, ut fratrum lectioni et orationi faveant ac personarum dignitatem tueantur; vitæ vero communi præiudicium ne afferant, modestæ atque Cisterciensi simplicitati conformes permaneant. Eas visitare abbati licet.

ST 13.1.B /f
Si cellæ dantur, earum usus ab abbatissa iuxta morem localem determinatur. Vitæ vero communi præiudicium ne afferant, modestæ atque Cisterciensi simplicitati conformes permaneant. Eas visitare abbatissæ licet.

 


2
Infirmitates suas fratres patientissime tolerent et humiliter sibi invicem serviant. Debiles, fluctuantes et infirmos oratione ceterisque congruis mediis adiuvent. Ægroti, senes atque moribundi prævenienti et affectuosa sollicitudine amplectendi sunt.

              ST 13.2.A
              Maximam curam habeat abbas ut infirmis et ætate provectis sedulo amanterque, sicut revera

              Christo, serviatur.  Si fieri potest, unctio infirmorum eis in conventu fratrum administretur.

3 /m
Monachus a monasterio sine abbatis licentia discedere nequit. Si autem de diuturna absen-
tia agatur, abbas cum consensu sui consilii
atque iusta de causa, concedere potest ut
extra monasterium degat monachus, non
tamen ultra annum, nisi infirmitatis curandæ
causa vel studiorum ratione vel, in casibus extraordinariis, ad vitam eremiticam ducendam.

ST 13.3.A /m
Audito consilio suo, abbas fratri permittere potest ut vitam eremiticam ducat. Eremita sub auctoritate abbatis permanet. Si eremita clericus est, nec intra fines monasterii degit, abbas Ordinarii loci consensum petere debet.

3 /f
Monialis a monasterio discedere nequit nisi de consensu abbatissæ atque consensu Patris Immediati aut Episcopi. Si autem de diuturna absentia agatur, serventur normæ a Sancta Sede datæ circa clausuram monialium.

 

4 /f
Audito consilio suo, et de consensu Patris Immediati aut Episcopi, abbatissa sorori permittere potest, in casibus extraordinariis, ut intra sæpta monasterii vitam eremiticam ducat. Eremita sub auctoritate abbatissæ permanet.


C. 14 De communitatis unitate et pluriformitate

1
Communitas unum in Christo corpus efformat; singuli autem fratres, dona spiritualia secundum multiformem gratiam Dei recepta secum invicem communicantes, fraternitatis ædificationem summopere promoveant.

2
Essentialis conversationis Cisterciensis alternatio inter Opus Dei, orationem lectionemque divinam ac laborem manuum, determinetur secundum cuiusque sive indolem sive institutionem sive vitæ profectum. Abbas vero ita omnia discernat et temperet ut quisque frater in vocatione Cisterciensi crescere possit.

C. 15 De reconciliatione cum Deo et fratribus

1
Unitatis inter fratres conservatio a sincero mutuo ad reconciliationem conatu pendet. Itaque, ut scandalorum spinæ a communitate removeantur, fratres iracundiæ tempus ne reservent, sed cum discordante quamprimum in pacem redeant.

ST 15.1.A
Correctione humili et discreta, fratres spiritu evangelico sibi invicem subveniant. Modos ad hoc sibi idoneos communitas determinet.

2 /m
Peccata sua fratres cotidie in oratione Deo confiteantur et ad reconciliationis sacra-
mentum frequenter accedant.
2 /f
Peccata sua sorores cotidie in oratione Deo confiteantur et ad reconciliationis sacramentum frequenter accedant; qui accessus ab abbatissa facilis reddatur.

ST 15.2.A
Pro opportunitate, abbas providere potest ut celebratio aliqua pænitentialis communis habeatur.



C. 16 De actuosa fratrum participatione

1
Confratres vitam communem plene participandi et ius et officium habent; quæ tamen participatio diversimode exerceri potest.

2
Omnes enim fratres ad mutuam sollicitudinem, cooperationem et obœdientiam vocati sunt. Solliciti ergo sint de condicione spirituali communitatis, scientes zelum bonum unius omnibus prodesse, amarum vero obesse.

3
Cum reverentia personæ humanæ ad Dei imaginem creatæ regat abbas fratres, illorum voluntariam obœdientiam promovens ac dona industriæ vel ingenii pro opportunitate fovens. Ita eo fratres perducat, ut ipsi in muneribus obeundis et in inceptis suscipiendis activa atque responsabili obœdientia cooperentur, firma tamen sua auctoritate decernendi et præcipiendi quæ agenda sunt.

4
Abbas et officiales quod omnium interest cum fratribus communicent, eorumque optata et suggestiones libenter accipiant.

C. 17 De vita liturgica

1
In celebratione liturgica communitatis finis spiritualis specialiter apparet, monasticæ vocationis sensus intimus atque fratrum communio roborantur et crescunt. In ea Verbum Dei cotidie auditur et sacrificium laudis Deo Patri offertur, mysterium Christi participatur et opus sanctificationis a Spiritu Sancto efficitur.

ST 17.1.A
Sacra liturgia secundum ritum Cisterciensem celebretur, iuxta normas a Capitulo Generali approbatas et, si res postulat, a Sancta Sede confirmatas.

2
Varia annui cycli liturgici tempora vitam contemplativam fratrum alere ac ditare summopere valent; firmissimum sane præbent fundamentum prædicationi et institutioni communitati tradendæ.

3
Dies dominica, Resurrectionis mysterio dicata, dies est lætitiæ et vacationis ab opere. Hoc modo ampliore atque impensius fratres Eucharistiam insimul participare, lectioni divinæ atque orationi incumbere studeant.

C. 18 De Eucharistiæ celebratione

Eucharistia fons et culmen est totius vitæ christianæ atque fratrum in Christo communionis. Ideo cotidie a tota communitate celebretur. Participatione enim mysterii paschalis Domini, fratres arctius inter se atque cum tota Ecclesia coalescunt.

C. 19 De Opere Dei

1
Operi Dei nihil præponatur. Igitur Liturgia Horarum a communitate celebretur, quæ, una cum Ecclesia, sacerdotale munus Christi adimplet, Deo sacrificium laudis offerendo ac pro totius mundi salute intercedendo.

ST 19.1.A /m
Opus Dei, utpote diei sanctificatio, horis competentibus traditione Cisterciensi vel consuetudine locali statutis persolvatur.
ST 19.1.A /f
Opus Dei, utpote diei sanctificatio, horis competentibus traditione Cisterciensi statutis persolvatur.

2
Liturgia Horarum schola est orationis continuæ ac pars eximia conversationis monasticæ. Abbatis munus est sollicitudinem ad Opus Dei inter fratres promovendi.

ST 19.2.A
Talis sit celebratio, ut communitatis spiritum exprimere et ad plenam fratres participationem inducere valeat.

ST 19.2.B
Peculiaribus in casibus potest abbas modum determinare, quo aliquis monachus choralem Liturgiam Horarum participet. Quod nonnisi postquam rem cum ipso fratre sedulo perspexerit necnon ratione habita de necessitatibus communitatis faciat.

ST 19.2.C
In casibus extraordinariis, Abbas Generalis de consensu sui consilii communitatem aliquam ab una vel duabus Horis minoribus dispensare potest.

3 /m
Frater qui absens forte fuerit a celebratione chorali, Horas persolvat iuxta dispositionem abbatis et normas iuris universalis.
3 /f
Soror quæ absens forte fuerit a celebratione chorali, Horas persolvat iuxta dispositionem abbatissæ.



C. 20 De memoria Dei

Memoriam Dei constanter colentes, fratres Opus Dei per totum diem extendunt. Invigilet igitur abbas, ut quisque eorum amplum habeat otium ad lectioni orationique vacandum. Adiacentia autem monasterii, cunctorum cura, silentio et quieti propitia sint.

ST 20.A
Omnes fratres, per sex saltem dies, sacri recessus tempora quotannis servent.


C. 21 De lectione divina

Lectio divina assidua fratrum in Deum fidem maxime fovet. Hoc vitæ monasticæ præclarum exercitium, quo Verbum Dei auditur et ruminatur, fons est orationis, atque contemplationis schola in qua monachus cor ad cor cum Deo loquitur. Ideoque fratres cotidie huiusmodi lectioni per congruum temporis spatium vacent.

ST 21.A
Traditio lectionem divinam permagni facit, cui in communi incumbitur; quod præsertim Tempore Quadragesimæ commendandum est.

ST 21.B /f
Scriptorium locus traditionalis est ubi lectioni divinæ vacatur.

C. 22 De intentione cordis

Monachi in spiritu compunctionis et vehementis desiderii ardore, orationi frequenter incumbant. In terra positi, mente in cælestibus versantur, vitam æternam omni concupiscentia spirituali desiderantes. Assumpta in cælum, Beata Virgo Maria, vita, dulcedo et spes omnium in terra peregrinantium, numquam ab eorum corde recedat.

ST 22.A
Tempori fratribus cotidianæ orationi impendendo abbas prudenter provideat.



C. 23 De vigiliis nocturnis

Iuxta Ordinis traditionem, horæ ante solis ortum Vigiliarum celebratione, oratione et meditatione aptissime Deo consecrantur, in sobria exspectatione adventus Christi.

ST 23.A
Hora qua surgunt fratres ita determinetur, ut Vigiliæ indolem suam nocturnam retineant.



C. 24 De taciturnitate

Taciturnitas inter monasticos Ordinis valores præcipuos annumeratur. Tutam reddit monacho in communitate solitudinem. Memoriam Dei et communionem fraternam fovet, mentem Spiritus Sancti inspirationibus aperit, intentionem cordis et solitariam ante Deum orationem promovet. Ideo silentio, sermonis simul ac cogitationum custodi, fratres omni tempore studeant, maxime tamen nocturnis horis.

ST 24.A
Iuxta Ordinis traditionem, silentium præsertim in locis regularibus observandum est, qualia sunt ecclesia, claustra, refectorium, scriptorium. Recreatione vero communitates Ordinis non fruuntur.

ST 24.B
Normæ aliæ quibus loquelæ usus ordinatur, præsertim in capitulo et cellulis, ab unaquaque communitate statuuntur, ab Abbate Generali approbandæ.


C. 25 De ascesi monastica

Quies mentis in silentio colenda fructus est insuper puritatis ac simplicitatis cordis. Ideo monachus, in spiritu alacris pænitentiæ, media quæ ad hoc in Ordine adhibentur libenter amplectetur : laborem scilicet, vitam absconditam ac voluntariam paupertatem, vigilias quoque et ieiunia.



C. 26 De labore

Labor, manuum præsertim, monachis occasionem præbens in divino creationis instaurationisque opere partem habendi atque Christi Iesu vestigiis inhærendi, speciali æstimatione in traditione Cisterciensi semper gaudet. Hic labor arduus et redemptor sustentationem fratribus aliisque, pauperibus in primis, procurat ipsorumque solidarietatem cum opificum multitudine exprimit. Fructuosæ ascesis pariter occasio est, quæ evolutionem ac personæ maturitatem iuvat, sanitatem tam corporis quam mentis fovet, multum denique ad totius communitatis cohærentiam confert.

ST 26.A
Temporis spatium labori assignandum secundum monasticæ conversationis exigentias determinatur atque loci necessitates. Fratres quidem per quattuor saltem cotidianas horas occupantur in labore, neque generatim sex excedant.



C. 27 De simplicitate

Exemplo Patrum Cistercii, simplex cum Deo simplici commercium quærentium, fratrum vivendi ratio simplex sit et frugalis. Omnia in domo Dei ita huiusmodi aptentur pro modo conversationis, quavis superfluitate seposita, ut simplicitas ipsa omnes docere valeat. Quam igitur in ædificiis et in supellectili, in victu et vestitu, atque in ipsa liturgica celebratione dilucide patere oportet.

ST 27.A
Monasterium amœnitate ac simplicitate eniteat. Curent autem fratres ut ipsius adiacentia sedulo præserventur et quæ natura offert beneficia, sagaciter administrentur.



C. 28 De ieiunio

Ieiunium monasticum humilem creaturæ coram Deo condicionem exprimit, desiderium spirituale in corde monachi excitat atque miserationem Christi erga turbam esurientium participat. Fratres ieiunium quadragesimale atque ieiunium paschale, sed et alia ieiunia secundum consuetudines Ordinis et abbatis dispositiones observent.

ST 28.A
Die Cinerum et feria sexta Hebdomadæ Sanctæ fratres pane et aqua, vel similibus, ad prandium contenti sint.

ST 28.B
Iuxta traditionem, excepto casu necessitatis, quocumque tempore a carnis comestione fratres abstineant.

ST 28.C
Si quis frater, gratia Dei permotus, in ieiunium magis incumbere velit, hoc abbati suo suggerat.


C. 29 De separatione a mundo

1
Qui nihil amori Christi præponunt, et ipsi sæculi actibus se faciunt alienos. Quod, iuxta monasticam traditionem, quemdam physicæ separationis gradum requirit. Propterea monasterium ita exstructum est, ut inhabitantium quietem et solitudinem omnino tutas reddat.

2 /m
Ædes in quibus vivunt et laborant monachi, ipsis stricte reserventur. Ecclesiam tamen christifideles adire possunt, tempore præsertim quo
divinus cultus ibi publice celebratur. Abbatis autem est, de consensu sui consilii, fines statuere strictæ clausuræ reservandos, eique competit sinere
ut, iusta de causa, extranei ibi
accedant itemque ut monachi illinc egrediantur. In usu mediorum communicationis socialis, id est radiophonis, televisionis et tele-
phonii, necessaria servetur discretio atque nonnisi sedulo in tuto posita peculiari vitæ contemplativæ ratione
usus permitti potest. Monachi autem
ad hanc separationis a mundo disciplinam sedulo efformentur.
Horum vero principiorum applicatio,
non abbati tantum, sed et omnibus incumbit fratribus.

 

 

 

 

 

 

2 /f
Ædes in quibus vivunt et laborant moniales, præter ostiariarum cellam atque hospitum domum, legi strictæ clausuræ obnoxiæ sunt. Ecclesiam tamen christifideles adire possunt, tempore præsertim quo divinus cultus ibi publice celebratur.

3 /f
Abbatissæ est, de consensu sui consilii, fines statuere strictæ clausuræ reservandos.

4 /f
Quoad sororum e clausura egressus et extraneorum in clausuram ingressus, normæ iuris universalis serventur.

5 /f
Normarum quoad clausuram et applicatio et responsabilitas in abbatissam incumbunt. Sorores autem omnes una cum ipsa de hisce normis observandis sollicitæ sint, quapropter ad hanc separationis a mundo disciplinam sedulo efformandæ sunt.

6 /f
Pater Immediatus, iuxta C. 74 et 75, aut Ordinarius loci in clausuræ observantiam invigilet, quæ et in visitatione regulari examinetur.

7 /f
Invigilet quidem abbatissa ne extraneorum ingressus vitæ regulari detrimento sit. Relationes vero cum extraneis inire nulli sorori nisi de consensu abbatissæ licet.

8 /f
In usu mediorum communicationis socialis normæ iuris universalis serventur.


C. 30 De hospitibus suscipiendis

Omne monasterium pro locorum et temporum adiunctis traditionem teneat hospites et egenos ut Christum suscipiendi. Quos divina providentia ad monasterium perducit, ipsi a fratribus cum reverentia et humanitate suscipiantur, quin tamen hoc servitio quies monastica detrimentum patiatur.

ST 30.A
Qui profundiorem orationem inquirentes monasterium adeunt, communitatis adiutorio gaudeant.

ST 30.B
Dei dispensatione, monasteria non solum domesticis fidei sed et omnibus hominibus bonæ voluntatis, ut loca sancta constituuntur.

ST 30.C
Modum participationis hospitum in Opere Dei ipsius communitatis est disponere.

ST 30.D
Fratrum consanguinei humanissime suscipiantur, modo quidem monasticæ vocationi consono.


C. 31 De monachorum apostolatu

Fidelitas erga conversationem monasticam zelo regni Dei totiusque generis humani salutis intime connectitur. Quam apostolicam sollicitudinem monachi in corde gerunt. Eorum vero Christi eiusque Ecclesiæ missionem participandi forma eorumque in Ecclesia particulari incorporatio ipsa est contemplativa vita. Ideo, quantumvis actuosi apostolatus urgeat necessitas, advocari nequeunt ut in variis ministeriis pastoralibus vel in alia externa actuositate operam adiutricem præstent.

ST 31.A /m
Ubi, peculiaribus in adiunctis, auxilium quoddam pastorale a monasterio petatur, abbas, si hoc expediendum iudicet, petitioni assentiens, ministerium huiusmodi fratri committat, qui ad illud implendum et peritus et paratus sit.

ST 31.A /f
Ubi, peculiaribus in adiunctis, auxilium quoddam pastorale intra sæpta monasterii a communitate petatur, abbatissa, si hoc expediendum iudicet, petitioni assentiens, ministerium huiusmodi sorori committat, quæ ad illud implendum et perita et parata sit.


C. 32 De relatione cum Ecclesiæ Hierarchia

Monachi cum Ecclesia particulari ad quam pertinent eiusque Episcopo, quem devoto obsequio ac reverentia prosequuntur, caritatis necessitudines foveant. Summo Pontifici, Christi Vicario, tamquam supremo eorum Pastori, etiam ratione voti obœdientiæ humiliter pareant.


CAPUT II :  De servitio auctoritatis

C. 33 De ministerio abbatis

1
Abbas e fratribus electus, suam potestatem a Deo per ministerium Ecclesiæ recipit. Christi vices in monasterio agere creditur. Ut pater totius communitatis, ei ministrat tam in spiritualibus quam in temporalibus (cf. cann. 596 § 1 et 618 CIC).

2
Sollicitudinem pastoralem gregis sibi commissi abbas gerat; humanitatem benignitatemque Christi omnibus ostendat, studens plus amari quam timeri, se cuiusque indoli conformans ac fratres adhortans ut divinæ vocationis viam alacri lætoque animo percurrant. Pro singulis ad Deum assidue oret.

3
Magister in schola Christi, abbas custos est fidelitatis discipulorum erga monasticam traditionem. Illos pabulo Verbi Dei suoque enutriat exemplo. Neque sese Scriptura Sacra Patrumque sapientia reficere negligat. Facilis pateat omnibus monachis ad ipsum accessus colloquii causa.

ST 33.3.A
Statutis diebus collationem habeat abbas communitati, cui Regulam Sancti Benedicti frequenter explicet.

ST 33.3.B
Fratres cum fiducia abbatem suum adeant, eique cogitationes cordibus suis advenientes libere ac sponte pandere possunt. Ipse autem nullo modo eos ad conscientiam sibi manifestandam inducat.

4
Sapiens medicus, abbas et sua et aliena vulnera curare ac nomine Christi peccato sauciatis mederi studeat. Magnopere sollicitudinem gerere debet et omni sagacitate et industria currere, ne quem de fratribus sibi creditis perdat. Si res postulat, spiritualium seniorum iuvamen invocet. Præcipue vero omnium orationem ad sanandas fratrum infirmitates adhibeat.


C. 34 De regimine abbatis

1/m
Abbas superior maior est, potestatem ecclesiasticam habens regiminis, pro foro
tam externo quam interno.
1/f
Abbatissa superior maior est ad normam iuris.
In spiritu Regulæ Sancti Benedicti, plena in monasterio potestate gaudet tam in tempora- libus, quam in spiritualibus.

ST 34.1.A
Superior monasterii quod adhuc pars est domus fundatricis potestatem habet delegatam, quam ipse vero subdelegare potest.

ST 34.1.B
Superior ad nutum, de quo in ST 39.2.B, potestate delegata gaudet iuxta Patris Immediati præscripta.

2
Quæ de abbate statuuntur, æquo iure valent de priore prioratus, nisi aliud expresse caveatur.


C. 35 De fratribus officialibus

In variis monasterii officiis coadiutores idoneos eligat sibi abbas. Cum consilio fratrum timentium Deum, priorem, magistrum novitiorum, cellerarium, ceterosque instituat officiales, in quibus securus partiat onera sua. Fratres sic electi alacriter et laudabiliter officia sua secundum mandata Dei et præcepta abbatis impleant, ut in domo Dei nemo conturbetur neque contristetur.


C. 36 De consulendis fratribus

1
Pro rebus quæ ad communitatis bonum pertinent, Regulæ admonitionis memor, abbas fratres libenter consulat; quod tum per capitulum conventuale tum per peculiare consilium facere valet. Fratres autem ad consultationem adeant docilitatis spiritu erga Sancti Spiritus vocem et humiliter actuoseque sententiam suam proferant. Præterquam ubi lex aliter statuit, abbatis est, fratribus diligenter auditis, decisionem ultimam ferre. In rebus intimis secretum omnes sedulo servent.

2
Suffragatio sit secreta in omnibus electionibus, in aliis casibus a iure determinatis, aut si unus e præsentibus id postulet. In suffragiorum computatione suffragia nulla et abstentiones non computantur. Quando ad actum ponendum consilii abbatis vel capituli conventualis consensus requiritur, ut valide agat abbas, huiusmodi consensum obtinere debet sive partis absolute maioris sive duarum ex tribus partibus suffragiorum, prout casus fert. Obtento consensu, abbas actum ponere potest sed non tenetur. Negato autem consensu, valide agere nequit. Quando pariter abbati præscribitur ut consilium suum aut capitulum conventuale audiat, consultatio illa ad actus validitatem requiritur.

ST 36.2.A
Suffragia ne sumantur nisi prius res deliberanda dilucide proposita sit, aliquo intervallo reflexionis et orationis causa proviso.

ST 36.2.B
Scrutinio peracto abbas, quoties consensus requiritur, cum duobus testibus suffragia diribeat et exitum annuntiet. Exitus vero in libro actuum capituli aut consilii referatur, subscribendus ab ipso abbate et duobus testibus.

3
Petens consilium aut consensum, superior suffragium emittere potest sed non tenetur. Absentes neque possunt per litteras suffragium mittere neque procuratorem ad suffragium ferendum constituere. Exclaustrati autem voce activa et passiva carent.

ST 36.3.A
Frater a suo monasterio absens servitii Ordinis aut, iuxta C. 13.3, valetudinis vel studiorum vel vitæ eremiticæ causa, uti capituli conventualis membrum, vocem servat activam et passivam. Debet autem in utendo hoc iure aut non utendo se prudentem exhibere, iudicio præditum, suarum responsabilitatum conscium.

ST 36.3.A
Soror a suo monasterio absens servitii Ordinis aut valetudinis vel studiorum vel, iuxta C. 13.4, vitæ eremiticæ causa, uti capituli conventualis membrum, vocem servat activam et passivam. Debet autem in utendo hoc iure aut non utendo se prudentem exhibere, iudicio præditam, suarum responsabilitatum consciam.

ST 36.3.B
Salvo præscripto ST 36.3.A, vox activa et passiva fratris qui a suo monasterio ultra sex menses abfuerit, suspenditur.

a.
Si frater absens in communitatem suam definitive redire vult, potest abbas cum consensu sui consilii, quam diu abfuerit considerando, exigere ut tempus quoddam conveniens in communitate degat, antequam ius suffragii ferendi iterum exercere possit.
b.
Qui electioni præsidet potest, consulto capitulo conventuali, exercitium iuris suffragii ferendi fratri commoranti habitualiter in monasterio restituere, qui illud absentia amiserat.

C. 37 De capitulo conventuali

Fratres a votis sollemnibus professi, in communitate stabilitatem suam habentes, una cum superiore capitulum conventuale constituunt. Omnes voce activa et passiva in deliberationibus et actibus gaudent, nisi aliud in Constitutionibus caveatur.

ST 37.A
Consensu capituli conventualis, obtentis duabus ex tribus suffragiorum partibus, indiget abbas :

a.
ut monachum Ordinis ad stabilitatem in communitate admittat, sine preiudicio exceptionis de qua in C. 60;
b.
ut conceptum novæ fundationis ad effectum adducat;
c.
ut fundatio erigatur in monasterium sui iuris;
d.
ut prioratus in abbatiam erigi possit.

ST 37.B
Consensu partis absolute maioris capituli conventualis indiget abbas :

a.
ut novitium ad professionem temporariam admittat;
b.
ut fratrem admittat ad professionem sollemnem;
c.
ut procedere possit in rebus administrativis de quibus in C. 44;
d.
ut filiationis mutatio permitti possit;
e.
ut frater a votis temporariis a triennio saltem professus electioni in prioratu simplici interesse possit;
f.
ut novæ fundationis processum inchoet.

C. 38 De consilio abbatis

Ad communitatis regimen abbati consilium adstat, quod membris quibusdam capituli conventualis constat.

ST 38.A /m
Consilium abbatis tribus saltem constet fratribus, quorum unus saltem a capitulo conventuali eligatur.  (+)

ST 38.A /f
Consilium abbatissæ tribus saltem constet sororibus, quarum una vel plures a capitulo conventuali eligi possunt.  (+)

ST 38.B
Consensu partis absolute maioris consilii sui indiget abbas :

a.
ut fratrem qui expleto novitiatu vel professione emissa legitime egressus fuerit, rursus admittat sine onere repetendi novitiatum et ut modum tempusque novæ probationis definiat;
b.
ut tempus definiat quod, iuxta ST 36.3.B.a, in communitate degere debet, antequam ius suffragii ferendi iterum exercere possit, frater rediens;

c. /m
ut concedat fratri extra monasterium degere in casibus de quibus in C. 13.3

et statuat fines strictæ clausuræ reservandos;
    c. /f
    ut statuat fines strictæ clausuræ
    reservandos;

d.
ut roget Abbatem Generalem, qui aliquem fratrem, pacis causa, iuxta ST 60.B, obliget ut ad aliud monasterium pro tempore se transferat;
e.
ut roget Abbatem Generalem, qui a Sancta Sede petat obligationem pro aliquo fratre exclaustrando.

ST 38.C
Abbas consilium suum prius audire debet quando agitur :

a.
de postulante in novitiatum admittendo;
b.
de superiore novæ fundationis nominando;
c.
de monachis novæ fundationis designandis;
d.
de licentia alicui monacho danda ad vocationem eremiticam prosequendam;
e.
de fratre cum votis temporariis excludendo a subsequente professione emittenda;
f.
de recurrendo ad Abbatem Generalem, ut indultum petat dispensationis a votis sollemnibus;
g.
de processus inchoatione de fratre cum votis sollemnibus aut temporariis dimittendo.

ST 38.D
Abbas cum suo agit consilio de declaratione facti emittenda, qua iuridice de dimissione constet alicuius monachi, ad normam can. 694, § 2 CIC.


C. 39 De electione abbatis

1 /m
In domo filia abbate destituta, curam de omnibus sumit Pater Immediatus.


 

2 /m
Electio abbatis a capitulo conventuali una cum domorum filiarum superioribus collegialiter fit. Pater Immediatus, qui electioni iure præsidet, eiusve delegatus, spiritum fidei et discretionis inter fratres promoveat, ita ut domui Dei dignum constituant dispensatorem.

1 /f
Sede vacante, regimen monasterii a priorissa sumitur. Ipsa vero neque mutationem ullam inducat neque ullam ferat magni momenti decisionem, nisi gravi de causa id urgeat. Quo in casu audire omnino tenetur capitulum conventuale atque, quantum poterit, Patrem Immediatum.

2 /f
Electio abbatissæ a capitulo conventuali una cum sororibus externis a votis perpetuis collegialiter fit. Pater Immediatus, qui electioni iure præsidet, eiusve delegatus, spiritum fidei et discretionis inter sorores promoveat, ita ut domui Dei dignam constituant dispensatricem.

ST 39.2.A
Pro electione quæ fit quando fundatio in monasterium sui iuris erigitur, et usquedum communitas ad statum prioratus maioris accedat, professi a votis temporariis qui saltem tres annos professionis habent, de consensu capituli conventualis suffragium suum ferre possunt.

ST 39.2.B
Si communitatis bonum id requirit, Pater Immediatus, capitulo conventuali consulto et Abbate Generali consentiente, electionem remittat atque, auditis fratribus, superiorem ad nutum nominet. Quodsi regimen istud extraordinarium ultra tres annos protrahendum sit, Pater Immediatus iterum communitatem audiat et rem iudicio Capituli Generalis submittat.

3
Ut monachus in abbatem eligi possit, requiritur ut septem saltem annos sollemniter in Ordine professus sit.

  ST 39.3.A
  Eligendus annos natus sit saltem triginta quinque.

ST 39.3.B /m
Quisque frater in Ordine professus in abbatem eligi potest, etiam abbas filius si necesse fuerit, non autem abbas alius monasterii.

ST 39.3.B /f
Quæque soror in Ordine professa in abbatissam eligi potest, nisi iam alius monasterii abbatissa sit.

4
Abbas vel prior prioratus maioris ad tempus non definitum eligitur. Attamen ad tempus definitum eligi potest, iuxta condiciones a Capitulo Generali statutas. Prior autem prioratus simplicis eligitur iuxta normas Statuti de Fundationibus.

ST 39.4.A /m
Quando duae tertiae partes capituli conventualis id optant, idem capitulum abbatem ad tempus definitum sex annorum eligere potest. In electionibus subsequentibus, quamdiu communitas ad regimen mandati abbatialis ad tempus non definitum non reddierit, pars absolute maior suffragiorum sufficit ut capitulum conventuale abbatem ad tempus definitum sex annorum eligere possit. (+)

ST 39.4.A /f
Quando pars absolute maior capituli conventualis id optat, idem capitulum potest abbatissam ad tempus definitum sex annorum eligere.

 

 

 

ST 39.4.B
Ante electionem, qui ei præsidet a capitulo conventuali quærere tenetur utrum abbatem pro termino sex annorum eligere desideret.

ST 39.4.C
Abbas ad tempus definitum electus semper reeligi potest. (/f: +)

ST 39.4.D
Terminus ad electionem assignandus quindecim saltem dierum post vacationem officii esse debet, ad summum autem trium mensium, nisi iustum impedimentum exsistat. In casu autem mandati abbatialis ad tempus definitum, electio fit statim mandato elapso.

5 /m
Ut quis electus sit, pars absolute maior suffragiorum requiritur, votis nullis et absten- tionibus non computatis. Quæ si in primo et secundo scrutinio obtenta non fuerit, ulteriora fiant scrutinia, donec obtineatur. Electionis autem præses, de consensu capituli conven- tualis, scrutiniorum numerum facultatem habet propter bonum communitatis limitandi. Ad aliquem vero postulandum saltem duæ tertiæ partes suffragiorum requiruntur.

 

6 /m
Electio confirmatur ab Abbate Generali. Unaquæque vero reelectio novam ab Abbate Generali confirmationem requirit. Si autem frater laicus aut diaconus electus sit, quam citius sacerdotio provehendus est. Abbas autem Generalis electionem ne confirmet nisi postquam pro certo habeat electum presbyte- ratus ordinem recipere velle ac præterea qualitatibus præditum esse, quæ iure univer- sali ad sacerdotium suscipiendum requiruntur.

5 /f
Ut quæ electa sit, pars absolute maior suffragiorum requiritur, votis nullis et abstentionibus non computatis, salvo ST 39.4.C. Quæ si in primo et secundo scrutinio obtenta non fuerit, ulteriora fiant scrutinia, donec obtinea- tur. Electionis autem præses, de con- sensu capituli conventualis, scrutinio- rum numerum facultatem habet prop- ter bonum communitatis limitandi. Ad aliquam vero postulandam saltem duæ tertiæ partes suffragiorum requiruntur.

6 /f
Electio confirmatur ab Abbate Generali. Unaquæque vero reelectio novam ab Abbate Generali confirmationem requirit.

 

 

 

ST 39.6.A
Confirmatione recepta, electus installatur et tempore opportuno benedictionem abbatialem recipit.

ST 39.6.B
Acta electionis Abbati Generali quamprimum transmittantur.

ST 39.6.C
Electio, installatio ac benedictio abbatialis fiunt iuxta rituale Ordinis.

C. 40 De renuntiatione ab officio

/m
Abbas iusta de causa renuntiationem ab officio suo Capitulo Generali submittere potest.
    /f
   Abbatissa iusta de causa renuntia-
   tionem ab officio suo Abbati
   Generali submittere potest.

ST 40.A
Septuagesimo quinto ætatis anno expleto, renuntiationem ab officio abbas sponte exhibeat.

ST 40.B
Renuntiatione ab abbate proposita, Pater Immediatus semper audiatur, mens communitatis, si res postulat, sedulo inquiratur, et etiam superiores vicini convenienter consulantur.

ST 40.B.bis /m
Si quavis infirmitate aliave de causa (ut captivitate, relegatione aut exsilio, (cf. can. 412 CIC) abbas in impossibi- litate physica vel psychica munus suum pastorale exercendi positus est, Patri Immediato competit, peritis consultis et capituli conventualis consensu obtento, statum eius investigare et verificare. Si res constat, confestim de eadem Abbatem Generalem certiorem reddit, qui cum consilii sui consensu abbatem ab onere suo removere potest.  (+)

ST 40.B.bis /f
Si quavis infirmitate abbatissa in impossibilitate physica vel psychica munus suum pastorale exercendi posita est, Patri Immediato competit, peritis consultis, et statum eius investigare et verificare. Si res constat, de eadem Abbatem Generalem certiorem reddit, qui cum consilii sui consensu abbatissam ab onere suo removere potest. Si alia de causa ut captivitate, relegatione aut exsilio (cf. can. 412 CIC) agitur, in Patrem Immediatum pertinet, consensu capituli conventualis obtento, petere ab Abbate Generali ut, cum consilii sui consensu, Abbatissam ab officio exercendo suspendat. Tum Pater Immediatus superiorissam ad nutum nominat vel capitulum conventuale rogat ut superiorissam ad tempus eligat.  (+)

ST 40.C
Monachus qui communitatem professionis suæ ad abbatiale ministerium in alia Ordinis communitate exercendum reliquerit, officio dimisso vel expleto mandato, pristinam stabilitatem, intra duos menses, resumere potest.

 

CAPUT III :  De administratione bonorum temporalium

C. 41 De rebus monasterii temporalibus

1
Fidelitas erga Cistercienses traditiones exigit ut reditus qui communitati constanter obveniunt, e fructibus laboris sui præcipue proveniant. Quisque frater ius et officium habet communitati inserviendi, partem suam in eius labore, pro viribus et secundum œconomicam monasterii rationem, assumens.

2
Est munus abbatis, utpote domus Dei dispensatoris, substantiam monasterii rerumque temporalium usum ita moderari, ut simul et humanis necessitatibus provideatur et legi obœdiatur Evangelii. Doctrinæ Ecclesiæ de iustitia sociali communitas fideliter adhæreat atque a qualibet abstineat oppressionis structura in negotiis gerendis sustinenda.

3
Iuxta longævam traditionem pars aliqua redituum monasterii, pro possibilitate, necessitatibus Ecclesiæ egenisque sustinendis destinetur.

C. 42 De condicione iuridica

De iure Ordo ipse et singula monasteria personæ iuridicæ sunt, capaces bona temporalia acquirendi, possidendi, administrandi atque alienandi.


C. 43 De administratione ordinaria

1
Abbas cellerarium instituat, cui ordinaria monasterii in re temporali administratio competat. Illius tantum, præter abbatem, est plerumque expensas et actus iuridicos nomine monasterii valide facere. Potest autem abbas etiam quibusdam aliis fratribus gestiones aliquas committere, fines quidem ipsorum auctoritatis necnon muneris in re pecuniaria determinando. Qui officiales omnes abbati rationem reddere tenentur.

ST 43.1.A
Monasterium sumptuarias rationes componit iuxta methodum loci usitatam, statis temporibus iudicio periti subiciendas.

ST 43.1.B
Ad pecuniam collocandam requiritur abbatis consensus. Collocationes vero prudenter gerendæ sunt, et quæcumque vetatur negotiatio.

ST 43.1.C
Nullo umquam in casu licet Ordinis sodalibus iura tertiis concedere quoad usum verborum "Trappa", "Trappensis", neque ab hisce derivatorum. Omni ope et opera enitantur vero ut, suæ civitatis iure agendo, quævis horum vocabulorum ereptio sive imitatio vel illicita tractatio impediatur seu desinat. Caveant pariter ne iura cedant vel concedant ullam usurpandi appellationem qualicumque ratione (qua insigne, nomen commerciale atque huiusmodi) a titulo productam sui monasterii aut vocibus compositam quales ex. gr. sunt "abbatia", "monachus", "monasterium", et similes.

2
Monasterium consilium habeat de re pecuniaria, quocum statis temporibus abbas statum œconomicum monasterii examinet.

3
Administratio rerum temporalium in visitatione regulari examinetur.

ST 43.3.A /m
Sumptuariæ rationes monasterii visitatori exhibendæ sunt. Singulis saltem quadrienniis, antequam subscriptionem suam visitator apponat, a persona vere perita examinari debent. Si statum œconomicum monasterii visitator periclitari deprehenderit, de hoc Abbatem Generalem certiorem faciat atque, si visitator delegatus est, Patrem Immediatum.

ST 43.3.A /f
Sumptuariæ rationes monasterii visitatori exhibendæ sunt, qui eas examinet vel personæ competenti examinandas tradat antequam subscriptionem suam apponat. Si statum œconomicum monasterii visitator periclitari deprehenderit, de hoc Abbatem Generalem certiorem faciat atque, si visitator delegatus est, Patrem Immediatum.


C. 44 De administratione extraordinaria

1
Sive alienationes sive transactiones quibus condicio patrimonialis monasterii peior fieri possit, velut actus extraordinariæ administrationis censendæ sunt. Ad quos valide ponendos, si de negotiis agatur quæ summas a iure definitas excedant, speciales requiruntur licentiæ.

2
Sanctæ Sedis licentia requiritur quando agitur de actu extraordinariæ administrationis qui summam ab ipsa Sancta Sede pro cuiusque regione definitam superat, itemque de rebus ex voto monasterio donatis aut de rebus pretiosis artis vel historiæ causa.

ST 44.2.A
Quando Sanctæ Sedis licentia requiritur, consensus etiam obtineri oportet tam conventualis quam Generalis Capituli.

ST 44.2.B
In casu urgenti, licentia quæ a Capitulo Generali petenda esset, ab Abbate Generali cum consensu sui consilii et in scriptis præstita, obtineri potest.

3
Capitulum Generale summas determinat, quæ sine peculiaribus licentiis excedi nequeunt ad validitatem extraordinariæ administrationis actuum qui sub § 2 non cadunt.

ST 44.3.A
Requiritur consensus capituli conventualis atque Capituli Generalis pro quocumque negotio quod summam maximam a Capitulo Generali definitam superat, necnon pro ædificiorum constructione vel demolitione, quando eamdem summam superat.

ST 44.3.B
Requiritur capituli conventualis consensus pro quocumque negotio quod summam minimam a Capitulo Generali definitam superat et ad procurationem gravis negotii alicui delegandam.



CAPUT IV : De institutione

C. 45 De institutionis processu

1
Conversationis Cisterciensis institutio divinæ similitudinis in fratribus, Spiritu Sancto agente, restaurationem ut finem habet. Dei Genetricis pietatis cura adiuti, in conversatione monastica fratres sic progrediuntur ut mensuram plenitudinis ætatis Christi paulatim assequi valeant.

2
Solitudo, oratio continua, humilis labor, voluntaria paupertas, castitas in cælibatu atque obœdientia artes non sunt humanæ neque ab hominibus addisci possunt. Attamen, doctrina abbatis necnon seniorum experientia et sapientia atque continuum communitatis iuvamen et exemplum fratribus, præsertim cum per varios casus vicissitudinesque itineris spiritualis laborent, prodesse summopere valent.

3
Communitatis est in institutionis processu adiutorium cuique fratri præstare ad conversationis Cisterciensis elementa essentialia assimilanda. Tirones autem, propriæ responsabilitatis conscii, ita cum formatoribus suis active collaborent ut divinæ vocationis gratiæ fideliter respondeant. Hæc formatio, ab ingressus tempore inchoata et per totam vitam protrahenda, pluribus constat aspectibus, humano scilicet, doctrinali et spirituali; eademque pastoralis abbatis muneris præclara pars existimanda est.

ST 45.3.A
Ratio institutionis pro Ordine promulgetur, singulis in regionibus pro diversitate uniuscuiusque monasterii adiunctorum adaptanda.

ST 45.3.B
Ad hanc institutionem efficiendam, monasteria mutuum sibi subsidium libenter offerant.


C. 46 De fratrum admissione

1
Noviter venientes ad conversationem benigne suscipiantur, facilis tamen eis non tribuatur ingressus. Frequentatio monasterii fratrum congregationem ipsis familiarem reddet. Prædicentur autem eis omnia dura et aspera per quæ itur ad Deum. In communitate sane ne admittantur nisi dispositionem spiritualem ad vitam monasticam requisitam, maturitatem ac valetudinem sufficientem ostenderint; cum hæc vero adsint, ipsorum inclinatio hanc vitam amplectendi ut signum divinæ vocationis atque intentionis Deum revera et ex toto corde quærendi recognosci poterit.

ST 46.1.A
Abbas cum magistro novitiorum tempus determinet quo postulantes inter fratres maneant antequam novitiatum canonice incipiant. Postulantes in spirituales Ordinis disciplinas quæ eis pro tempore conveniunt, inducantur.

2
Ut sodalis a votis perpetuis ab alio instituto religioso veniens in Ordinem nostrum ingrediatur, concessione indiget tum supremi ipsius Moderatoris tum Abbatis Generalis de consensu sui cuiusque consilii. Professionem temporariam non emittit, sed post tres saltem annos probationis ad sollemnem professionem admitti potest. Si autem non admittatur, serventur normæ iuris universalis (can. 684 § 2 CIC). Idem universale ius canonicam ipsius condicionem tempore probationis definit.

ST 46.2.A
Frater licentiam absentiæ a suo instituto antea obtineat et sex saltem menses in communitate degat. Postea abbas, concessionibus ad transitum præditus, ad probationem trium annorum eum admittit, quorum duo saltem in tirocinio peragantur. Tempus vero probationis ab abbate per alios tres annos prorogari potest.

3 /m
Pro clericorum admissione can. 644 CIC servetur.


C. 47 De novitiorum magistro

Magister novitiorum talis eligatur, qui ad lucrandas animas aptus sit, prudens, conversatione monastica optime imbutus, efficax in sapientia Patrum iunioribus tradenda, idoneus qui eos dirigat.

ST 47.A
Magister novitiorum annos natus sit saltem triginta atque duo minimum sollemniter in Ordine professus.


C. 48 De admissione ad novitiatum

Abbas quæ a iure pro admissione ad novitiatum statuta sunt observet.

ST 48.A
Antequam postulantes ad novitiatum admittat, abbas consilium suum audiat.

ST 48.B
Ritus admissionis in rituali Ordinis invenitur.


C. 49 De novitiorum institutione

1
Magister novitiorum incipientes ad vitam familiæ monasticæ participandam perducat. In exercitiis monasticis, præ primis in Opere Dei, in lectione divina, in oratione et in labore manuum eos instruat. Novitiatu perdurante, nulla eis committantur officia vel opera, quæ ipsorum formationem impedire possint. Fratres omnes oratione et exemplo eos roborent et ad perseverantiam excitent.

ST 49.1.A
Ut novitiorum institutioni aptius provideatur, pars specialis monasterii ipsis assignari expedit.

ST 49.1.B
Inter abbatem et magistrum novitiorum sinceram solidamque unitatem spiritus, cordis atque orientationis exsistere oportet; quæ est condicio ad veram novitiorum institutionem omnino requisita. Pariter ordinationem novitiatus determinent, quæ ab abbate communitati collaborationis gratia explicetur.

2
Obstacula ad plenam affectivam maturitatem in schola quoque dilectionis occurunt. Ideo maxime interest ut communitas fratribus ad ea superanda auxilium præbeat. Magister autem novitiorum eorum indolem et progressum constanter discernat, eosque ad suam ipsorum cognitionem perducat, adhibitis, si opus fuerit, de hac re peritis. Novitiorum vero institutio sapientibus tantummodo et idoneis fratribus committatur.


C. 50 De novitiatus tempore

Novitiatus per duos annos protrahitur. Abbas hoc tempus, rationis pastoralis causa, per dimidium annum prorogare potest. Ut validus sit novitiatus, novitius duodecim menses in novitiatu peragere debet. Quoad absentias a monasterio, durante hoc tempore, can. 649 § 1 CIC standum est. Prima professio anticipari potest, sed non ultra quindecim dies.

ST 50.A
Abbas Generalis, audito consilio suo, a secundo novitiatus anno dispensare potest.


C. 51 De admissione ad professionem temporariam

Tempore novitiatus sedulo discernatur an novitius incrementum spirituale acceperit ex sua vitæ monasticæ participatione. Si revera Deum quærit, si sollicitus est ad Opus Dei, ad obœdientiam, ad opprobria, aptusque sit qui relationes communitarias, quibus vita Cisterciensis in Ordine contexitur, in solitudine et silentio recte vivere valeat, ipse libere petens, novitiatu expleto ad professionem temporariam ab abbate, capitulo conventuali consentiente, admittatur.


C. 52 De professione temporaria

1
Votis temporariis fratres obligationes vitæ monasticæ proprias suscipiunt vel per tres annos continuos vel per unum annum bis renovandum. Quod tempus abbas prorogare potest, non tamen ultra sex alios annos.

ST 52.1.A
Ritus professionis temporariæ in rituali Ordinis invenitur.

2
Iuxta can. 668 § 1-3 CIC, frater professione temporaria astrictus proprietatem bonorum suorum conservat et capacitatem alia bona acquirendi, sed, antequam ipsam professionem emittat, eorumdem bonorum administrationem alicui cedere atque de eorum usu et usufructu libere disponere debet. Hac in re abbas necessarias licentias dare potest.


C. 53 De institutione professorum a votis temporariis

Professionis temporariæ annis institutio monastica perficiatur. Huiusmodi ratio institutionis paretur, ut novi professi magis ac magis Mysterium Christi et Ecclesiæ patrimoniumque Cisterciense cognoscant atque in vita sua exprimere satagant. Caveatur autem ne officia et opera, quæ professis a votis temporariis committantur, hanc institutionem impediant.

ST 53.A
Professi a votis temporariis in novitiatu aut in speciali monasterii parte per aliquod tempus manere possunt. Curet autem abbas ut, pro monasterii viribus, auxilia quibus indigeant ipsis præbeantur.


C. 54 De admissione ad professionem sollemnem

Elapso professionis temporariæ cursu, frater, habita secum morosa deliberatione qua momentum actus a se ponendi probe perceperit, petitionem ad professionem sollemnem faciendam abbati suo sponte exhibeat. Quem si abbas idoneum iudicat, cum consensu capituli conventualis, ad professionem admittat. Professio vero sollemnis anticipari potest ex iusta causa, non tamen ultra trimestre. Condiciones ad professionis sollemnis validitatem in can. 658 CIC enumerantur.


C. 55 De renuntiatione bonorum

Quia frater professione sollemni capacitatem bona acquirendi et possidendi amittit, si qua possideat aut ius habeat recipiendi, tenetur pauperibus erogare aut alio modo de iisdem disponere ad normam can. 668 § 4 et 5 CIC. Quam renuntiationem, forma, quantum fieri potest, etiam iure civili valida, ante professionem sollemnem faciat a die emissæ professionis valituram. Quæ autem ei post renuntiationem obveniunt, monasterio cedunt.


C. 56 De professione sollemni

1
Professione votorum sollemnium frater in fidei spiritu Christo se tradit et ad conversationem secundum Regulam Sancti Benedicti in sua communitate perpetuo ducendam se obstringit. Abbas et fratres benigne eum in communitatem suscipiant, scientes se officio obstringi eum precibus et exemplis adiuvandi ut magis ac magis formam Christi induat.

ST 56.1.A
Ritus benedictionis monachi in rituali Ordinis invenitur.

ST 56.1.B
Abbas parochum loci in quo noviter professus baptismum recepit certiorem facit de professione sollemni emissa.

2
Sollemni professione frater definitive Ordini incorporatur cum iuribus et officiis iure definitis.

3 /m (= C.57 /f)
Formula professionis hæc est :
     Ego, frater N., promitto stabilitatem meam, conversationem morum meorum et
     obœdientiam usque ad mortem secundum Regulam Sancti Benedicti Abbatis, coram
     Deo et omnibus Sanctis eius, in hoc monasterio quod vocatur N., Ordinis Cister-
     ciensis Strictioris Observantiæ, constructo in honorem Beatissimæ Dei Genetricis
     semperque Virginis Mariæ, in præsentia Domni N., abbatis huius monasterii.
 

C. 57 /m  De monachis ordinandis

Si quis abbas monasterio suo presbyterum vel diaconum ordinari petierit, quæ de hac re in iure universali, præcipue in can. 1019 §1 CIC, atque
in Ordinis Ratione Institutionis statuta sunt observet. Quia autem frater sacer- dos vel diaconus communitati peculiari inserviet ratione, expedit, antequam ad ordinationem procedatur, ut abbas capitulum conventuale aut saltem consilium suum audiat.


   C. 57 /f   De formula professionis

   Formula professionis hæc est :
       Ego, soror N., promitto stabilitatem meam,
       conversationem morum meorum et obœdientiam
       usque ad mortem secundum Regulam Sancti
       Benedicti Abbatis, coram Deo et omnibus Sanctis
       eius, in hoc monasterio quod vocatur N., Ordinis
       Cisterciensis Strictioris Observantiæ, constructo in
       honorem Beatissimæ Dei Genetricis semperque
       Virginis Mariæ, in præsentia Reverendæ Domnæ
       N., abbatissæ huius monasterii, atque Domni N.,
       Patris Immediati.

C. 58 De institutione continua

Post sollemnem professionem totiusque vitæ cursu fratres "philosophiam Christi" addiscant. Institutio continua tam universæ communitati quam singulis fratribus, pro uniuscuiusque capacitate, offeratur. Hæc vero efformatio, semper Sancti Benedicti Regula atque Cisterciensi patrimonio exculta, divitiis biblicæ, patristicæ, liturgicæ, theologicæ et spiritualis scientiæ fruatur.

ST 58.A
Continuæ totius communitatis institutioni concurrunt liturgia, sermones abbatis, lectiones collationesque communitati datæ et bibliotheca aptis instructa libris. Abbas singulos fratres excitet ut secundum donum cuique proprium huic formationi active incumbant, mediis vitæ monasticæ convenientibus.

ST 58.B
Monasterio docentes ne desint præparati, qui tempus habeant sufficiens ad munus suum efficaciter implendum.

ST 58.C
Fratres qui diversis officiis et artibus occupantur, id æquo animo faciant. Curet vero abbas ut necessariam et utilem aptitudinem sibi acquirant.



CAPUT V :  
De separatione a communitate
         et monasterii suppressione


C. 59 De sollicitudine pastorali

1
Abbas a monasterio discedentes pastorali sollicitudine prosequatur. Ante omnia gratuito procedat, intuitu boni tam discedentis quam totius communitatis.

2
Egredientes vel dimissi nihil a monasterio pro servitiis præstitis repetere possunt. Abbas tamen normas æquitatis atque evangelicæ caritatis erga sodales discedentes servet.

ST 59.2.A
Ut bonum tam sodalium qui egrediantur vel dimissi fuerint quam communitatis in tuto ponatur, probe noverit abbas leges de re sociali loci, ubi situm est monasterium.


C. 60 De fratris ad aliud Ordinis monasterium transitu

Ut monachus monasterium stabilitatis suæ mutare possit, nonnisi gravi de causa, consensus abbatis utriusque monasterii ac capituli conventualis monasterii recipientis requiritur. Capituli autem consensus non petitur quando frater qui stabilitatem suam pro fundatione mutaverat cum ista in monasterium sui iuris erecta fuerat, ad illud pristinæ suæ professionis redit.

ST 60.A
Probatio unius saltem anni in novo monasterio requiritur, antequam capituli conventualis consensus petatur, qui duabus ex tribus partibus suffragiorum constare debet. Stabilitatis mutatio apta celebratione liturgica significatur.

ST 60.B
Abbas Generalis aliquem fratrem, ad petitionem abbatis eius, eiusdemque consilio et Patre Immediato consentientibus, ipso audito, obligare potest ut, pacis causa, ad aliud monasterium ad tempus, non autem ultra quinquennium, se transferat, debita communitatis recipientis consideratione habita.


C. 61 De transitu ad aliud institutum

Si monachus ad aliud institutum vitæ consecratæ aut ad societatem vitæ apostolicæ transire velit, normæ cann. 684 et 685 CIC serventur.


C. 62 De exclaustratione

1 /m
Abbas Generalis, consentiente suo consilio, monacho gravi de causa indultum exclaustrationis concedere potest, non tamen ultra triennium, et, si agitur de clerico, non sine consensu Ordinarii loci in quo commorari debet.

1 /f
Monialibus indultum exclaustrationis concedere unius Apostolicæ Sedis est.

 

ST 62.1.A
Ad petitionem abbatis, eius consilio consentiente et Patre Immediato consulto, gravem ob causam, servata quidem æquitate et caritate, Abbas Generalis potest, de consensu sui consilii, Sanctam Sedem rogare, quæ aliquem fratrem ad exclaustrationem obliget.

2
Monachus exclaustratus ab obligationibus quæ cum nova suæ vitæ condicione componi nequeunt exoneratur. Manet autem sub dependentia suorum Superiorum eorumque curæ demandatur, et etiam sub dependentia Ordinarii loci, præsertim si de clerico agitur. Habitum Ordinis deferre potest, nisi aliud in indulto statuatur. Voce tamen activa et passiva caret.


C. 63 De egressu professi a votis temporariis

1
Qui, perdurante professione temporaria, gravi de causa, petit ut monasterium derelinquat, indultum discedendi consequi potest ab Abbate Generali cum consensu eius consilii.

2
Frater, expleta professione temporaria, si iustæ causæ affuerint, ab abbate, suo audito consilio, a subsequente professione emittenda excludi potest.

3
Si frater a votis temporariis infirmitatem contraxerit physicam vel psychicam, abbas can. 689 § 2 et 3 CIC servet.


C. 64 De egressu professi a votis sollemnibus

Monachus a votis sollemnibus indultum discedendi ne petat, nisi ob gravissimas causas coram Deo perpensas. Petitionem deferat suo abbati, qui eam cum consilio suo consideret et, cum suis peculiaribus animadversionibus, ad Abbatem Generalem mittat. Abbas Generalis eam una cum suo suique consilii voto ad Sanctam Sedem transmittat. Si de clerico agitur, serventur normæ can. 693 CIC.


C. 65 De dimissione

Pro dimissione professi a votis sive temporariis sive sollemnibus, quoad causas, processum et effectus, cann. 694-704 CIC serventur. Competentes his in casibus superiores sunt abbas cum suo consilio ut Superior maior atque Abbas Generalis item cum suo consilio ut Moderator supremus.


C. 66 De nova in monasterium admissione

Qui, expleto novitiatu vel professione emissa, legitime monasterium reliquerit, ab abbate, suo consentiente consilio, rursus admitti potest sine onere repetendi novitiatum. Eiusdem autem abbatis erit modum tempusque novæ probationis determinare, ad normam iuris universalis et pro rerum adiunctis.

ST 66.A
Ut modum tempusque novæ probationis definiat, abbas consensu indiget sui consilii.


C. 67 De monasterii suppressione

1 /m
Cum, ob specialia et permanentia adiuncta, monasterio alicui nulla superest fundata incre-
menti spes, diligentius perpendendum est an
claudi oporteat. Unius Capituli Generalis est
sui iuris monasterii suppressionem decernere, duabus ex tribus suffragiorum partibus. Ad
quod tamen maioritas requiritur duarum ex
tribus partibus suffragiorum capituli conven-
tualis. Requiruntur quoque relatio scripta et
consensus Patris Immediati; locique Episco-
pus audiri debet.

2 /m
Cum Capitulum Generale monasterii suppressionem decernit, specialem nominat commissionem quæ quinque saltem personis constet, ut suppressionis processui invigilet.
Magna pastoralis cura præstanda erit monachis domus suppressæ, præsertim circa ipsorum ius
ad stabilitatem in aliqua Ordinis communitate. Attendenda quoque sunt iura et obligationes omnium personarum et communitatum quarum interest, itemque fundatorum vel offerentium. Quoad proprietatis assignationem, ius civile
loci servetur.

1 /f
Cum, ob specialia et permanentia adiuncta, monasterio alicui nulla superest fundata incrementi spes, diligentius perpendendum est an claudi oporteat. Unius Capituli Generalis est sui iuris monasterii suppressionem Sanctæ Sedi petere, duabus ex tribus suffragiorum partibus. Ad quod tamen maioritas requiritur duarum ex tribus partibus suffragiorum capituli conventualis. Requiruntur quoque relatio scripta et consensus Patris Immediati; locique Episcopus audiri debet.

2 /f
Cum Capitulum Generale monasterii suppressionem petit, specialem nominat commissionem quæ quinque saltem personis constet, ut suppressionis processui invigilet. Magna pastoralis cura præstanda erit monialibus domus suppressæ, præsertim circa ipsarum ius ad stabilitatem in aliqua Ordinis communitate. Attendenda quoque sunt iura et obligationes omnium personarum et communitatum quarum interest, itemque fundatorum vel offerentium. Quoad proprietatis assignationem, ius civile loci servetur.


CAPUT VI : De fundationibus


C. 68 De fundationibus

1
Fratrum numero crescente vel alio signo Providentiæ admonente, sciant ipsi fratres se forsitan invitari ad vitam monasticam alio extendendam. Diligenter considerent an quædam fundatio non solum prudenter sed etiam fiducialiter ac libenter effici possit et quidem an modo monastico participare velint præsentiam contemplativam Ecclesiæ ad missionem Evangelii nuntiandi implendam. Modo speciali Vaticani II Concilii rogatui attendant ut conversatio monastica in novis Ecclesiis tradatur.

2
Modus quo monasterium conditur, in Statuto speciali de Fundationibus a Capitulo Generali approbato continetur.


C. 69 De cura circa fundationes

1
Aliquam fundationem approbantes, abbates hanc novellam plantationem cura fraterna circumdent.

ST 69.1.A
Fratrum fundatorum selectio non sit res cuiusdam practicæ provisionis tantum, sed etiam discretionis cum oratione.

ST 69.1.B
In angustiis pecuniariis alicuius fundationis, superiores Ordinis media ad succurrendum necessaria præstent.

ST 69.1.C
Ordinis superiores institutioni præsertim in monasteriis quæ ab aliis valde sunt remota, subsidium ferre curent.

2
Abbas Generalis permittere potest, de consensu sui consilii, ut novitiatus in aliqua fundatione erigatur.

3 /f
Moniales quae novum monasterium condunt, aliquam necessitudinem cum domo matre servant, ita ut inter utramque communitatem quaedam affinitas semper remaneat, quae fraternis relationibus exprimitur.


C. 70 De adaptatione culturæ locali

Ubicumque terrarum nova eriguntur monasteria, fundatores fiant loci illius amatores. Vita monastica ad nullam formam culturalem nec systema politicum, œconomicum aut sociale alligatur; sed, quantum fieri potest, quæ de locali cultura merito valeant, recipiantur quasi nova quædam instrumenta, quibus Cisterciensis patrimonii thesaurus exprimi ac locupletari possit.

 

Pars tertia

DE ORDINE CISTERCIENSI STRICTIORIS OBSERVANTIÆ

C. 71 De vinculo unitatis

1
Monasteria autonoma Ordinis Cisterciensis Strictioris Observantiæ, in diversis mundi partibus dispersa, vinculo caritatis atque communi doctrinæ iurisque traditione inter se coniunguntur.

2
Eorum superiores vinculo sollicitudinis pro cuiusque communitatis bono colligantur.

3
Hanc autem pastoralem curam atque supremam in Ordine auctoritatem, in Capitulum Generale convenientes collegialiter exercent.

4
Eadem porro pastoralis cura, moderante Capitulo Generali, per instituta filiationis et visitationis regularis exercetur, necnon per superiorum conventus atque varia officia quibus bonum totius Ordinis fovetur.


C. 72 De monachis et monialibus Cisterciensibus Strictioris Observantiæ

1
Cistercienses monachi et moniales Strictioris Observantiæ unum Ordinem constituunt, eiusdem patrimonii traditionem participantes, inter sese collaborantes et mutuum multimode auxilium præstantes, ratione quidem habita sanarum diversitatum et complementaritatis donorum eorum.

2
Omnia quæ ad integritatem patrimonii Ordinis et ad Ordinis structuras pertinent, scilicet C. 1-4 et 73-85, pertractentur a Capitulis Generalibus tum abbatum cum abbatissarum. Ad istas Constitutiones atque Ordinis liturgiam et observantias de quibus in C. 17-31 mutandas requiritur affirmativa decisio utriusque Capituli Generalis antequam res Sedis Apostolicæ approbationi submittatur.

ST 72.2.A
Ad quamcumque in Constitutionibus mutationem inducendam, consultatio inter Capitula abbatum et abbatissarum instituitur antequam Sedis Apostolicæ approbationi submittatur. Consultatio alterius Capituli etiam requiritur ut quodcumque Statutum mutari possit.

3
Abbatis Generalis est, utpote utriusque Capituli Generalis præsidis, disceptationem conservare intra limites competentiæ uniuscuiusque Capituli; itemque quæstiones ab utroque Capitulo pertractandas disceptationi submittere.

CAPUT  I : De filiatione

C. 73 De filiationis indole

/m
Iuxta Cartam Caritatis, communitates Cistercienses nexu filiationis inter sese
uniuntur. Secundum traditionem filiatio iuridicam induit formam in Patris Imme-
diati munere. Paternitas et filiatio mutuo adiutorio solacioque exprimuntur.

 

ST 73.A /m
Quando fundatio in monasterium sui iuris erigitur, eo ipso abbas domus fundatricis Pater eius Immediatus fit.





ST 73.B /m
Omnis filiationis mutatio submittitur deliberationi communitatum quarum interest et Capituli Generalis, cuius decisioni standum est si ad consensum non pervenitur.

 

 

 

/f
Iuxta Cartam Caritatis, communitates Cistercienses nexu filiationis inter sese uniuntur. Secundum traditionem filiatio iuridicam accipit formam peculiari in relatione quæ instituitur inter monialium communitatem et monachorum monasterium, cuius abbas monialium fit Pater Immediatus. Paternitas et filiatio mutuo adiutorio solacioque exprimuntur.

ST 73.A /f
Utriusque Capituli Generalis est designationem approbare Patris Immediati novi monialium monasterii quando ad autonomiam accederit, communitatibus quarum interest prius consentientibus. Approbatio haec sumatur statim ut fundatio a Capitulo Generali abbatissarum accepta fuerit.  (+)

ST 73.B /f
Quando fundatio in monasterium sui iuris erigitur, abbas monasterii quod paternitatem assumpsit, Pater eius Immediatus fit. 

ST 73.C  (/f)
Omnis filiationis mutatio submittitur deliberationi communitatum quarum interest et utriusque Capituli Generalis. Si ad consensum non pervenitur, standum est decisioni Capituli Generalis abbatum.

C. 74 De Patre Immediato

1
Pater Immediatus progressui domuum filiarum invigilet. Salva domus filiæ autonomia, Pater Immediatus abbatem, in eius munere pastorali explendo, adiuvet et sustineat, concordiamque in communitate foveat; si præcepta quædam Regulæ vel Ordinis ibidem viderit prævaricari, humiliter et caritative, abbate locali consulto, condicioni huiusmodi mederi studeat.

ST 74.1.A
Consensu Patris Immediati indiget abbas, ut roget Abbatem Generalem, qui aliquem fratrem obliget ut ad aliud monasterium pro tempore se transferat.

2 /m
Pater Immediatus curam habeat ut in domibus filiis abbate destitutis intra tres menses novus eligatur superior. Electioni novi superioris iure nativo præest vel, si necesse fuerit, communitati superiorem ad nutum, ad normam iuris Ordinis, præponit.

2 /f
Vacante abbatissæ sede, Pater Immediatus a priorissa in rebus magni momenti consulitur. Abbatissæ electioni præest. Si necesse fuerit, superiorissam ad nutum nominet, ad normam iuris Ordinis.

ST 74.2.A
Patris Immediati est regiminis superioris ad nutum condiciones determinare.

ST 74.2.B
Renuntiatione ab abbate proposita, Pater Immediatus semper audiatur.

ST 74.2.C /m
Consensu capituli conventualis indiget Pater Immediatus ut processum removendi abbatem ad normam

ST 40.B.bis inchoet.   (+)

ST 74.2.C /f
Consensu capituli conventualis indiget Pater Immediatus ut processum removendi aut suspendendi abbatissam ad normam ST 40.B.bis inchoet.   (+)

3 /m
Capituli Generalis abbatum est designationem Patris Immediati cuiusque monialium monaste-
rii, communitatibus quarum interest consen- tientibus, approbare. Officia et iura Patris Immediati in iure monialium proprio habentur,
de consensu Capituli Generalis abbatum.
3 /f
Pater Immediatus professionibus sollemnibus pariter præest. Prout fieri potest, tempore visitationis regularis faciliter adiri debet, consultationis seu consilii causa. Sumptuarias monasterii rationes tempore visitationis regularis recognoscit.

C. 75 De visitatione regulari

1/m
Monasteria a Patre Immediato
visitantur; attamen Abbas Generalis
ea visitare potest. Priusquam visita-
torem deleget, sive Abbas Generalis
sive Pater Immediatus monasterii
visitandi abbatem audiat.

ST 75.1.A /m
Visitator aliam personam sibi adiungere potest, ad normam Statuti de Visitatione, abbate communitatis visitandae consulto, qui et ipse suam communitatem audiat.  (+)

1/f
Monasteria a Patre Immediato visitantur; attamen Abbas Generalis ea visitare potest. Pater Immediatus autem aliam personam ad visitationem singulis saltem sexenniis deleget. Priusquam visitatorem vel visitatricem deleget, sive Abbas Generalis sive Pater Immediatus monasterii visitandi abbatissam audiat, quae et ipsa suam communitatem audiat.    (+)

ST 75.1.A /f
Visitator aut delegata visitatrix aliam personam sibi adiungere potest, ad normam Statuti de Visitatione, abbatissa communitatis visitandae consulta, quae et ipsa suam communitatem audiat.  (+)

2
Propositum visitationis regularis est actionem pastoralem abbatis loci roborare et complere atque, si res postulat, corrigere, fratresque excitare, ut renovata spiritus intentione vitam Cisterciensem prosequantur. Quod communitatis actuosam cooperationem requirit. Visitator iuris præcepta, spiritum Cartæ Caritatis et normas Capituli Generalis fideliter observet.

ST 75.2.A
Visitator delegatus debet esse superior monasterii sui iuris.

ST 75.2.B
Singula monasteria singulis saltem bienniis visitari debent.

ST 75.2.C /m
Visitator, peracta visitatione, relationem intra duos menses ad Abbatem Generalem mittat, et, si de visitatore delegato agitur, de ea compendium quoddam etiam ad Patrem Immediatum mittat.

ST 75.2.C /f
Visitator, peracta visitatione, relationem intra duos menses ad Abbatem Generalem mittat. Compendium quoddam etiam Patri Immediato præsentetur.


C.76 De cappellano monialium

1/m
Pater Immediatus, abbatissa monialibusque auditis, Ordinario loci ad normam cann. 567
et 630 CIC monachum Ordinis, debita in re liturgica et pastorali præditum scientia, proponere debet ad munus cappellani confessariique ordinarie exercendum.

 

1 /f
Monialium communitates monachi Ordinis ministerio fruuntur, qui cappellani et confessarii munere fungatur. Pater Immediatus, abbatissa monialibusque auditis, Ordinario loci ad normam cann. 567 et 630 CIC monachum Ordinis, debita in re liturgica et pastorali præditum scientia, proponere debet ad munus cappellani confessariique ordinarie exercendum.

ST 76.1.A
Huiusmodi consultatio communitatis certis temporibus iteretur.

2
Hic presbyter, vi officii, facultatibus gaudet, de quibus in can. 566 § 1 CIC dicitur. In liturgia celebranda abbatissæ et communitati cooperetur. Nullo modo communitatis regimini sese immisceat.

ST 76.2.A
Cappellanus, prout fieri potest, vincula cum sua vel cum alia monachorum communitate servet.


CAPUT II :  De superiorum conventionibus

C. 77 De Capitulo Generali abbatum

1
Temporibus statutis omnes abbates in unum conveniant, ibique de salute animarum suarum sibique commissarum tractent, in observatione sanctæ Regulæ vel Ordinis si quid emendandum est vel augendum ordinent, bonum pacis et caritatis inter se reforment, atque Ordinis patrimonio servando et unitati custodiendæ augendæque operam dent.

2
Supremam Ordinis auctoritatem omnes exercent superiores, in proprio Capitulo Generali, iuxta proprias Constitutiones. Abbatibus ius monachorum edicere competit eiusque applicationem curare. Potestas ecclesiastica regiminis in totum Ordinem in Capitulo Generali abbatum residet.

ST 77.2.A /m
Quilibet frater optata vel suggestiones Capitulo Generali submittere potest per proprium abbatem, vel Patrem Immediatum, per conferentiam aut delegatum regionalem vel etiam directe per Abbatem Generalem.

ST 77.2.B /m
Capituli Generalis est invigilare ut Ordinis membra facultatem habeant recurrendi absque impedimento, ubi res postulet, ad diversas appellationis instantias : id est ad Patrem Immediatum, ad Abbatem Generalem, ad Capitulum Generale, vel ad Sanctam Sedem.

ST 77.2.A /f
Quælibet soror optata vel suggestiones Capitulo Generali submittere potest per propriam abbatissam, vel per conferentiam aut delegatam regionalem vel etiam directe per Abbatem Generalem.

ST 77.2.B /f
Capituli Generalis est invigilare ut Ordinis membra facultatem habeant recurrendi absque impedimento, ubi res postulet, ad diversas appellationis instantias : id est ad Patrem Immediatum, ad Abbatem Generalem, ad Capitulum Generale abbatissarum, ad Capitulum Generale abbatum, vel ad Sanctam Sedem.

ST 77.2.C
Capitulum Generale ex solito singulis trienniis convocatur.


C. 78 De Capitulo Generali participantibus

/m
Capitulum Generale participandi obligatione tenentur, et quidem cum iure suffragii, Abbas Generalis, superiores monasteriorum sui iuris
et consiliarii Abbatis Generalis. Capitulum alias quoque personas Ordinis invitare potest, et
etiam ius suffragii ipsis communicare.
/f
Capitulum Generale participandi obligatione tenentur, et quidem cum iure suffragii, Abbas Generalis et superiorissæ monasteriorum sui iuris. Consiliarii Abbatis Generalis ei assistunt, sine iure suffragii. Capitulum alias quoque personas Ordinis invitare potest, et etiam ius suffragii ipsis communicare.

ST 78.A
Capitulo Generali adesse possunt cum iure suffragii :

a.
superiores fundationum, dummodo eos invitaverint abbates domuum fundatricium, de Abbatis Generalis consensu;
b.
delegati superiorum impeditorum quominus participent;
c.
repræsentantes communitatum quarum sedes vacant, ab ipsarum capitulis conventualibus electi.

ST 78.B
Capitulo Generali interesse possunt sine iure suffragii :

a.
delegati uniuscuiusque conferentiæ regionalis;
b.
periti et observatores a Commissione Centrali invitati;
c.
Promotrix et vice-promotrix Capituli Generalis abbatissarum, et quattuor præterea abbatissæ a suo electæ Capitulo, quarum duæ Commissionis Centralis membra esse debent.

d. /f
superiorissae designatae futurarum fundationum.


C. 79 De Capituli Generalis competentia

/m
Capituli Generalis est novas monasteriorum fundationes approbare, monasteria incorporare aut supprimere; eligere, una cum Capitulo abbatissarum, ad normam constitutionum, Ordinis officiales ex legis praescripto atque eorum muneris invigilare exercitio, eorumdem acceptare renuntiationem aut, si
res postulat, eos deponere; abbatum quoque acceptare
renuntiationem eosve deponere. (+)
/f
Capituli Generalis est novas monasteriorum fundationes approbare, monasteria incorporare aut monasteriorum suppressionem Sanctæ Sedi petere, Abbatem Generalem, modo in C. 83.1 descripto, eligere et renuntiationem ab eius officio accipere, necnon, quando Capitula tum abbatum cum abbatissarum eodem tempore celebrantur, membra consilii Abbatis Generalis eligere.  (+)

ST 79.A
Capituli Generalis præterea hæc sunt :

a.
de mutationib